1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2In domo Patris mei mansiones multæ sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum. 3Et si abiero, et præparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. 4Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quo modo possumus viam scire? 6Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. 11Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. 13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. 14Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. 15Si diligitis me: mandata mea servate. 16Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, 17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. 18Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. 19Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. 20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. 22Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo? 23Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: 24qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. 25Hæc locutus sum vobis apud vos manens. 26Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quæcumque dixero vobis. 27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. 29Et nunc dixi vobis prius quam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. 30Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. 31Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.