1Iesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. 2Fecerunt autem ei cœnam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5Quare hoc unguentum non væniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quæ mittebantur, portabat. 7Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 9Cognovit ergo turba multa ex Iudæis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11quia multi propter illum abibant ex Iudæis, et credebant in Iesum. 12In crastinum autem turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam: 13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel. 14Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16Hæc non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecerunt ei. 17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. 19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. 20Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre. 22Venit Philippus, et dicit Andreæ: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu. 23Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; 25ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 26Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc. 28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30Respondit Iesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 31Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras. 32Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. 33(hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) 34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? 35Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat. 36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis. 37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: 38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. 41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. 42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur. 43dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei. 44Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me. 45Et qui videt me, videt eum, qui misit me. 46Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. 49Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. 50Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.