1Respondens autem Iob, dixit: 2Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera. 3Quasi arena maris hæc gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena: 4Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. 5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? 6Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem? 7Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt. 8Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus? 9Et qui cœpit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me? 10Et hæc mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. 11Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? 12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. 13Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. 14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. 15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit, solventur de loco suo. 18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt. 19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. 20Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. 21Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis. 22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? 23Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? 24Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me. 25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? 26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. 27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. 28Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. 29Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate. 30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.