1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit? 3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti: 4Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti: 5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. 6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? 7Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? 8Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, 9Flante Deo perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos: 10Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. 12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius. 13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, 14Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt: 15Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. 16Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. 17Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? 18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: 19Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? 20De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. 21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.