1Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est: 2Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me: 3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. 4Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. 5Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum. 6In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. 7Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam: 8Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? 9Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. 10Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. 11Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis. 12Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium. 13Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est? 14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. 15Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. 16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. 17Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas? 18Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios: 19Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius sunt universi. 20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. 21Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. 23Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium. 24Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. 25Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur. 26Quasi impios percussit eos in loco videntium. 27Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt: 28Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. 29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines? 30Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. 31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. 32Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. 33Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. 34Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. 35Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. 36Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis. 37Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.