1Respondens autem Iob, dixit: 2Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis? 3Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. 4Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum? 5Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. 6Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. 7Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. 8Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. 9Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. 10Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. 11Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum eius. 12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum. 13Spiritus eius ornavit cælos: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. 14Ecce, hæc ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?