1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? 3Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. 6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. 7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? 8Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia? 9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? 10Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui. 11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent 12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? 13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones? 14Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? 15Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu eius. 16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? 17Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi. 18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. 19Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. 20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. 21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. 22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. 23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. 24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prælium. 25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. 27Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. 28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. 29Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam. 30Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. 31Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. 32Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent. 33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum. 34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. 35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius præparat dolos.