1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis. 2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit: hic perfectus est vir. potest etiam freno circumducere totum corpus. 3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. 5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. 7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: 8linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. 9In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. 11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam? 12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. 13Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. 15non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum. 17Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione. 18Fructus autem iustitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.