1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ. 2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? 5Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? 7Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? 8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: 9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores: 10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11Qui enim dixit, Non mœchaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. 13Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. 14Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 15Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? 17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. 20Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? 21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? 22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? 23Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. 24Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum? 25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens? 26Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.