1Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. 2Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam. 3Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim. 4Et erit flos decidens gloriæ exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. 5In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exultationis residuo populi sui: 6et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. 7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. 8Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. 9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. 10Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi. 11In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. 12Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. 13Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexspecta, expecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. 14Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. 15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. 16Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet. 17Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquæ inundabunt. 18Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. 19Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. 20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. 21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quæ est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo. 22Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram. 23Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum. 24Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? 25Nonne cum adæquaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? 26Et erudiet illum in iudicio: Deus suus docebit illum. 27Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo. 28Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. 29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam.