1Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem. 2Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. 3Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. 4Et iudicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. 5Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini. 6Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob: quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. 7Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum eius: 8et repleta est terra eius equis: et innumerabiles quadrigæ eius. Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. 9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis. 10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius. 11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. 12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur. 13Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. 14Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. 15Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, 16et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. 17Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: 18et idola penitus conterentur: 19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 20In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. 21Et ingreditur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 22Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse.