1Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. 3Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea. 4Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum præcepit militiæ belli, 5venientibus de terra procul, a summitate cæli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. 6Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet. 7Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, 8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. 9Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea. 10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. 12Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. 13Super hoc cælum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris eius. 14Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio. 16Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint: 18sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. 19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. 20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. 21Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi: 22et respondebunt ibi ululæ in ædibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.