1Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur. 4Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. 5Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. 6Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei. 10Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. 11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. 12Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. 13Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. 14Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. 15Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus. 16Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. 17Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. 18Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius. 19Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.