1Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta. 2Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. 3Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. 4Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt. 5quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. 6Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. 7Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. 8Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. 9Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius. 10Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea: 11et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius. 12Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. 13Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. 14Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius. 15Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti. 16Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali. 17Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. 19Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. 21Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. 22Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel. 23Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque misericordia. 24Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.