1Unde fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Iesum: 2qui fidelis est ei, qui fecit illum sicut et Moyses in omni domo eius. 3Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. 5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: 6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. 7Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem eius audieritis, 8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea 10quadraginta annis: Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: 13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiæ eius usque ad finem firmum retineamus. 15Dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. 17Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? 19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.