1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium 2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. 3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis. 4Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. 5Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, 6et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. 7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. 8Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: 9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. 10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. 11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt: 12necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. 13Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. 14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan. 15Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. 16Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. 18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi, 19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: 20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. 22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, 23quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: 24exceptis his, quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.