1Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. 2De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. 3De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. 5De filiis Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. 6De filiis Adan, Abed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. 7De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri. 8De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri. 9De filiis Ioab, Obedia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. 10De filiis Selomith, filius Iosphiæ, et cum eo centum sexaginta viri. 11De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo vigintiocto viri. 12De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. 13De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et hæc nomina eorum: Elipheleth, et Iehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. 14De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri. 15Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi. 16Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Iarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Ioiarib, et Elnathan sapientes. 17Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres eius Nathinæos in loco Chasphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel, et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo, 19et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque eius, et filios eius viginti: 20et de Nathinæis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur. 21Et prædicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ. 22Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitate: et imperium eius et fortitudo eius, et furor super omnes, qui derelinquunt eum. 23Ieiunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere. 24Et separavi de principibus Sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem. 25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores eius, et principes eius, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant: 26et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta: 27et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum. 28Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum: 29vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus Sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in thesaurum domus Domini. 30Susceperunt autem Sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. 31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Ierusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. 32Et venimus Ierusalem, et mansimus ibi tribus diebus. 33Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ Sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Iozabed filius Iosue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ, 34iuxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo. 35Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato, duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.