1Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: 2Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est. 3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus. 4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. 5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali: 6etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia? 7Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur. 8Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita? 9Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. 11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.