1Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. 2Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3Tempus occidendi, et tempus sanandi: Tempus destruendi, et tempus ædificandi. 4Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. 5Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. 6Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abiiciendi. 7Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. 8Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. 9Quid habet amplius homo de labore suo? 10Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. 11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua. 13Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. 14Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. 15Quod factum est, ipsum permanet: quæ futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit. 16Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiæ iniquitatem. 17Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. 18Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. 19Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati, 20et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. 21Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum? 22Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?