1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ Babylonis. 2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex: 4et præco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: 5In hora, qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. 7Post hæc igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. 8Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos: 9dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in æternum vive: 10tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: 11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. 12Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. 13Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. 14Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? 16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. 22nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. 24Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et benedicentes Domino. 25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: 26Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula: 27quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera. 28Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. 29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: 30et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. 31omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: 32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. 33Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. 34Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. 35neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: 36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in littore maris: 37quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. 38Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, 39ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. 40Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. 41Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus faciem tuam. 42Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ. 43Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine: 44et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: 45et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. 46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, 47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: 48et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldæis. 49Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, 50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. 51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: 52Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. 53Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula. 54Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula. 55Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula. 56Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula. 57Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 58Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 59Benedicite cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 60Benedicite aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 61Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 62Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 63Benedicite stellæ cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 64Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 65Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 66Benedicite ignis, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 67Benedicite frigus, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 68Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 69Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 70Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 71Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 72Benedicite lux, et tenebræ Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 73Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 74Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula. 75Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 76Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 77Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 78Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 79Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 80Benedicite omnes volucres cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 81Benedicite omnes bestiæ, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 82Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 83Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula. 84Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 85Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 86Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 87Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 88Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. 89Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius. 90Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. 91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. 92Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. 94Et congregati satrapæ, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 95Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 96A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. 97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. 98NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare 100signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem.