1Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. 2Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ: 3et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus. 4Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. 5Et mittam ignem in Iuda, et devorabit ædes Ierusalem. 6Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis. 7Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. 8Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. 9Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter. 10Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhæi. 11Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazaræos: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus? 12Et propinabitis nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. 13Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. 14Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: 15et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: 16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.