1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. 2Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam; 3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: 6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. 7Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, 8iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. 9Adiecerunt autem et Iudæi, dicentes hæc ita se habere. 10Respondit autem Paulus, (annuente sibi Præside dicere) Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. 11Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem: 12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: 13neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. 14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quæ in Lege, et Prophetis scripta sunt: 15spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum. 16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. 17Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, 18in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. 19Quidam autem ex Asia Iudæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare siquid haberent adversum me: 20aut hi ipsi dicant siquid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, 21nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis. 22Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos. 23Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. 24Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Iesum. 25Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: 26simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. 27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Iudæis Felix, reliquit Paulum vinctum.