1Pervenit autem Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudææ fidelis, patre Gentili. 2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres. 3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis. 4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis. 5Et Ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. 6Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. 7Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu. 8Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem: 9et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. 10Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. 11Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: 12et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, conferentes. 13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant. 14Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo. 15Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos. 16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. 17Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. 18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19Videntes autem domini eius quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes: 20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudæi: 21et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. 22Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis cædi. 23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. 24Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. 25Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant. 26Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. 27Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. 28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: 30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua. 32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. 33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. 34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. 35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. 36Nunciavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant, 38et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: 39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de Urbe. 40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.