1In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda. 2Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem. 3Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quæ fecit Ioas pater suus, fecit: 4nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: 6filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. 7Ipse percussit Edom in Valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in præsentem diem. 8Tunc misit Amasias nuncios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. 9Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum? 11Et non acquievit Amasias: Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudæ. 12Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochoziæ cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. 15Reliqua autem verborum Ioas quæ fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 16Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel: et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17Vixit autem Amasias, filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel quindecim annis. 18Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? 19Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. 20Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in Civitate David. 21Tulit autem universus populus Iudæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Iudæ, postquam dormivit rex cum patribus suis. 23Anno quintodecimo Amasiæ filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno: 24et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad Mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. 26Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli. 27Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub cælo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. 28Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum, et Emath Iudæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 29Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.