1Septem annorum erat Ioas cum regnare cœpisset: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Sebia de Bersabee. 2Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadæ sacerdotis. 3Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. 4Post quæ placuit Ioas ut instauraret domum Domini. 5Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Iuda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite: porro Levitæ egere negligentius. 6Vocavitque rex Ioiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii? 7Athalia enim impiissima, et filii eius destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. 8Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus. 9Et prædicatum est in Iuda et Ierusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto. 10Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. 11Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam) ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quæ erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia. 12Quam dederunt rex et Ioiada his, qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. 13Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. 14Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadæ. 15Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum. 16sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius. 17Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam, et Ierusalem propter hoc peccatum. 19Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant. 20Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? 21Qui congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini. 22Et non est recordatus Ioas rex misericordiæ, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat. 23Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Iudam et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. 24Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. 25Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum. 26Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Iozabad filius Semarith Moabitidis. 27Porro filii eius, ac summa pecuniæ, quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in Libro regum: regnavit autem Amasias filius eius pro eo.