1Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. 3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 4superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia. 7Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. 11Tu autem, o homo Dei hæc fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. 12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem: 14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, 15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: 16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen. 17Divitibus huius sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, 21quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.