1De temporibus autem, et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis. 2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. 3cum enim dixerint pax, et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4Vos autem fratres non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis: 9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, 10qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11Propter quod consolamini invicem: et ædificate alterutrum, sicut et facitis. 12Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 14Rogamus autem vos fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16Semper gaudete. 17Sine intermissione orate. 18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis. 19Spiritum nolite extinguere. 20Prophetias nolite spernere. 21Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22Ab omni specie mala abstinete vos: 23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. 24Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. 25Fratres orate pro nobis. 26Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27Adiuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. 28Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.