1Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 2Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 3Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 4Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue, 5Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 9Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan, 10Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Ierusalem. 11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 12Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec. 15Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor. 16Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. 17Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. 18Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 20Gersom, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius, 21Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius. 22Filii Caath, Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius, 23Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius. 24Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius. 25Filii Elcana, Amasai et Achimoth 26et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius, 27Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius. 28Filii Samuel primogenitus Vasseni, et Abia. 29Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius, 30Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius. 31Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: 32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. 33Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel, 34filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu, 35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 36filii Elcana, filii Iohel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 37filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 38filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel. 39Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, 40filii Michael, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 41filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, 42filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 43filii Ieth, filii Gersom, filii Levi. 44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, 45filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 46filii Amasai, filii Boni, filii Somer, 47filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. 48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. 49Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei. 50Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius, 51Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius, 52Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius, 53Sadoc filius eius, Achimaas filius eius. 54Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. 55Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum: 56agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone. 57Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius, 58Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, 59Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. 60De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. 61Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. 62Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. 63Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. 64Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum: 65dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, 66et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 67Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, 68Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, 69necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eundem modum. 70Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 71Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis. 72De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, 73Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis. 74De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 75Husac quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis. 76Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius. 77Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus: 78trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis, 79Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis. 80Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis, 81sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis.