1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. 4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel: 5Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret; 6Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca fœderis Domini. 7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius. 8Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius. 9Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius. 10Laudate nomen sanctum eius: lætetur cor quærentium Dominum. 11Quærite Dominum, et virtutem eius: quærite faciem eius semper. 12Recordamini mirabilium eius quæ fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius. 13Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius. 14Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius. 15Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem præcepit in mille generationes. 16Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac. 17Et constituit illud Iacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum, 18Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ. 19Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius. 20Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 21Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. 22Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. 23Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius. 24Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius. 25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos. 26Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit. 27Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius. 28Afferte Domino familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. 29Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto. 30Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. 31Lætentur cæli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit. 32Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt. 33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram. 34Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius. 35Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. 36Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. 37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores. 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia eius. 42Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.