1Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo. 2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernæ eius super illud: et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput eius. 3Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius. 4Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? 5Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 6Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ eius. 8Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10Quis enim despexit dies parvos? et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius? 12Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? 13Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 14Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.