1Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. 2Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius. 3Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius. 4Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem præ multitudine hominum, et iumentorum in medio eius. 5Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius. 6O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. 7O Sion, fuge quæ habitas apud filiam Babylonis: 8quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad Gentes, quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: 9quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 10Lauda, et lætare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12Et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem. 13Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.