1Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat? 2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. 3Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4Adiuro vos filiæ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. 5Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? 6Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. 7Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. 8Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 9Soror nostra parva, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? 10Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 11Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. 12Vinea fuit pacifico in ea, quæ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos. 13Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. 14Quæ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam. Fuge dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.