1Ego flos campi, et lilium convallium. 2Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. 4Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 5Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo. 6Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 7Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 8Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: 9similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. 10En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. 11En dilectus meus loquitur mihi: 12Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. 13Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. 14Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: 15ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: 16columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. 17Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.