1Osculetur me osculo oris sui. 2Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. 3Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me. 4Post te curremus in odorem unguentorum tuorum. 5Introduxit me rex in cellaria sua. 6Exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. 7Recti diligunt te. 8Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 9Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. 10Filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 11Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 12Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum. 13Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea. 14Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia. 15Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 16Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.