1Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas. 2Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. 3Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? 4An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? 5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei, 6qui reddet unicuique secundum opera eius: 7iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio. 9Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci: 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco: 11non enim est acceptio personarum apud Deum. 12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. 13Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. 14Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum. 17Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem, 19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, 20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.) 25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. 26Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? 27Et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es? 28Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: 29sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.