1Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. 2Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius. 3Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit. 6Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius. 7Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem: 8afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius: 9adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra: 10dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate. 11Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius: 12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.