1In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph. 2Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua: 3cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. 4Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius. 5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: 6Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 7Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus: 8quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: 9quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. 10Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob. 11Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.