1Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! 2Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. 3Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum. 5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: 6Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. 7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. 8Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt. 9Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra. 10Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis. 11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? 12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias. 13Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: 14Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. 15Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. 16Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me: 17Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum. 18Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur. 19Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 20Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. 21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt: 22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. 23Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum. 24Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. 25Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? 26Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. 27Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.