1In finem, Canticum Psalmi Resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra, 2psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius. 3Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. 4Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo. 5Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. 6Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. 7Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. 8Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius, 9Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos. 10Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. 11Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: 12imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium. 13Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, 14quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea. 15Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis. 16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. 17Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. 18Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. 19Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ. 20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.