1In finem, Intellectus David, 2Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. 3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 4Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. 5Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. 7Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium. 8Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: 9ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua. 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi. 11Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.