1Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio. 2Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi. 3Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione. 4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. 5Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra. 6Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. 7Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos. 8Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. 10Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. 14De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram. 15Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum. 16Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. 17Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. 18Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius. 19Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. 20Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est. 21Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus. 22Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.