1Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? 2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius. 3Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. 4Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos. 5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. 6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius. 7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 8Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. 10Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram. 11Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. 12Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. 13Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.