1In finem, Psalmus David. 2Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. 3Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te. 4Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat. 5Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. 6Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. 7Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius. 8Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus. 10Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.