1Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis. 2Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius. 3Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen. 4Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, 5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. 6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit. 7Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. 8Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius: 9Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. 10Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ: 11Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ. 12Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini: 13quia exaltatum est nomen eius solius. 14Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.