1Alleluia, Aggæi, et Zachariæ. 2Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus: 3in filiis hominum, in quibus non est salus. 4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius: 6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt. 7Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos: 8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos. 9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. 10Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus Sion, in generationem et generationem.