1Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem. 3Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum. 4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. 5Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. 6Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. 7Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. 8Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te: 9Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.