1Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. 2Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 3Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi? 4Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. 5Vota mea Domino reddam coram omni populo eius: 6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius: 7O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: 10in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.