1Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro: 2Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius. 3Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. 4Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium. 5Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? 7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob. 8Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9Non nobis Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. 10Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? 11Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit. 12Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 13Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 14Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. 15Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. 16Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis. 17Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 18Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 19Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 20Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron. 21Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. 22Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros. 23Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram. 24Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum. 25Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum. 26Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.