1Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius. 2Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius. 3Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum. 4Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper. 5Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius. 6Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius. 7Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius. 8Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes: 9Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac: 10Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum: 11Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ. 12Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius: 13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. 16Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit. 17Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph. 18Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius, 19donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum: 20misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ: 22Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret. 23Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham. 24Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius. 25Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius. 26Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum. 27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham. 28Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos. 29Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum. 30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum. 32Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum. 34Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus: 35Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum. 36Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum. 37Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus. 38Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos. 39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. 40Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos. 41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina; 42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. 43Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia. 44Et dedit illis regiones Gentium: et labores populorum possederunt: 45Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.