1Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius. 2Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius: 3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. 4Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. 5Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua: 6Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. 8Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur. 10Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se. 12Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: 14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus: 15homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. 16Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum. 17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum, 18his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea. 19Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius. 21Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.